Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Miércoles, 20 de febrero de 2019

Viernes de las cinco llagas de nuestro Señor

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
Llaga de Cristo.jpg
420310 10150735136428210 564603209 11400557 1477522982 n.jpg

Adoratio Quinque Vulnerum


I. Adoramus te, Sacrum Vulnus pedis sinistri Domini nostri Iesu Christi: fac ut gressus nostri per viam salutis progrediantur. Pater, Ave et Gloria Patri. ... Sancta mater, istud agas, Crucifixi fige plagas Cordi meo valide.


II. Adoramus te, Sacrum Vulnus pedis dextri Domini nostri Iesu Christi: fac ut omnes vanitates mundi calcantes conteramus. Pater, Ave et Gloria Patri.

Tui nati vulnerati Tam dignati pro me pati, Poenas mecum divide!


III. Adoramus te, Sacrum Vulnus manus sinistrae Domini nostri Iesu Christi: fac ut educamur sub manu Divinae Providentiae per omnes peregrinationis huius mundi. Pater, Ave et Gloria Patri.


Fac ut portem Christi mortem, Passionis fac consortem Et plagas recolere.

IV. Adoramus te, Sacrum Vulnus manus dexterae Domini nostri Iesu Christi: fac ut fides nostra fructificet in bonis operibus. Pater, Ave et Gloria Patri.

Fac me plagis vulnerari, Fac me Cruce inebriari, Et cruore Filii.

V. Adoramus te, Sacrum Vulnus latus Domini nostri Iesu Christi: fac ut corda nostra purificentur et sanctificentur divina gratia per Missam et Sacramenta Ecclesiae. Pater, Ave et Gloria Patri

Quando corpus morietur Fac ut animae donetur Paradisi gloria. Amen.

Ant. Fodérunt manus meas et pedes meos: dinumeravérunt ómnia ossa mea.

V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi. R. Quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum.

Oremus. Deus, qui unigéniti Fílii tui passióne et, per quinque Vúlnera ejus, sánguinis effusióne, humánam natúram peccáto pérditam reparásti: tríbue nobis, quaésumus ; ut, qui ab eo suscépta Vúlnera venerámur in terris, ejúsdem pretiosíssimi sánguinis fructum cónsequi mereámur in caelis. Per eúmdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.Ver más


R.V.R

Selección de imágenes José Gálvez Krüger