Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Lunes, 17 de febrero de 2020

Litaniae universales pro infirmis

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar


13466116 10154237485283210 2745911378240960772 n.jpg
  • Kyrie, eleison.
  • Christe, eleison.
  • Kyrie, eleison.
  • Christe, audi nos.
  • Christe, exaudi nos.
  • Pater de cœlis, Deus, miserere ei.
  • Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere ei.
  • Spiritus Sancte, Deus, miserere ei.
  • SanctaTrinitas, unus Deus, miserere ei.
  • Qui sanas contritos corde, miserere ei.
  • Qui vulneras et mederis, miserere ei.
  • Qui mortificas et vivificas, miserere ei.
  • Qui deducis ad inferos, et reducis, miserere ei.
  • Qui orantes in sua infirmitate curare consuevisti, miserere ei.
  • Qui propter misericordiam tuam salvos facis omnes sperantes in te, miserere ei.
  • Qui per ministerium Eliæ, prophetæ tui, Naaman syrum leprosum, mundasti, miserere ei.
  • Qui per eodem Eliam, filium viduæ Sareptæ revivere fecisti, miserere ei.
  • Qui per Elisæum, mulieri Sunamitidi filium emortuum vivum reddidisti, miserere ei.
  • Qui per ossa Elisæi, mortuum ad vitam revocasti, miserere ei.
  • Qui Iob ulcere pessimo percussum sanasti, miserere ei.
  • Qui Ezechiam ad te clamantem a morbo liberasti, miserere ei.
  • Qui dæmonium a Sara depulisti, miserere ei.
  • Qui Tobiam lumen cœli videre fecisti, miserere ei.
  • Qui Chananæam, pro filia post te clamante exaudisti, miserere ei.
  • Qui socrum Petri a febri salvasti, miserere ei.
  • Qui mulierem contractam ad perfectam sanitatem erexisti, miserere ei.
  • Qui filium Principis iam mori incipientem a febri salvasti, miserere ei.
  • Qui puerum Centurionis verbo sanasti, miserere ei.
  • Qui paralyticos et leprosos sanasti, et mundasti, miserere ei.
  • Qui a spiritibus immundis vexatos, et obsessos liberasti, miserere ei.
  • Qui mulierem, per tactum fimbriæ tuæ, a sanguinis fluxu sanasti, miserere ei.
  • Qui surdos audire fecisti, miserere ei.
  • Qui claudis gressum restituisti, miserere ei.
  • Qui mutorum ora aperuisti, miserere ei.
  • Qui cæcos illuminasti, miserere ei.
  • Qui omnes infirmos et ægros tangendo sanasti, miserere ei.
  • Qui omnes oneratos et laborantes reficis, miserere ei.
  • Qui omnes languores nostros portasti, miserere ei.
  • Qui filium mortuum, matri viduæ Naïm vivum restituisti, miserere ei.
  • Qui filiam Archisynagogi ad vitam revocasti, miserere ei.
  • Qui Lazarum quatriduanum a mortuis resuscitasti, miserere ei.
  • Qui ægrotos visitasti, et visitantibus præmia æterna promissisti, miserere ei.
  • Qui per umbram Petri multos ab infirmitatibus suis liberasti, miserere ei.
  • Qui per sudaria et semicinctia Pauli multis infirmos curasti, miserere ei.
  • Qui per simulacra et reliquias sanctorum tuorum, mirabilia super infirmos operas, miserere ei.
  • Deus, adiutor et protector noster, miserere ei.
  • Susceptor et liberator noster, miserere ei.
  • Refugium nostrum, et cornu salutis nostræ, miserere ei.
  • Fortitudo et potentia nostra, miserere ei.
  • Salvator et Redemptor noster, miserere ei.
  • Sancta Maria, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Dei Genitrix, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Virgo virginum, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Maria, salus infirmorum, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioseph, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Michaël, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Gabriel, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Raphaël, medicina Dei, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Angele eius custos, ora pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti angeli et archangeli, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti beatorum spirituum ordines, orate pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioannes Baptista, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Abel, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Abraham, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Isaac, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Iacob, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Moyses, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Samuel, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte David, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ezechia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Iosia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Elia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Elisee, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Isaia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ieremia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ezechiel, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Daniel, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioachim, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Zacharia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Simeon, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Alphæe, ora pro eo (aut ea).
  • Sancti tres Magi, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti patriarchæ et prophetæ, orate pro eo (aut ea).
  • Sancte Petre, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Paule, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Andrea, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Iacobe, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioannes, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Thoma, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Iacobe, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Bartholomæe, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Matthæe, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Simon, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Thadæe, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Matthia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Barnaba, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Luca, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Marce, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Zachæe, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Lazare, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Disma, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Longine, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Nicodeme, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioseph ab Arimathæa, ora pro eo (aut ea).
  • Sancti Discipuli euntes Emmaus, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti apostoli et evangelistæ, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti discipuli Domini, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti Innocentes, orate pro eo (aut ea).
  • Sancte Stephane, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Laurenti, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Vincenti, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Sebastiane, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Corneli, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Blasi, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Dionysi, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Achati, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Christophore, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Pantaleone, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Eustachi, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Cyriace, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Vite, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Georgi, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Erasme, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Cypriane, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Apollinaris, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Mauriti, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Chrysante, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Orestes, ora pro eo (aut ea).
  • Sancti Cosma et Damiane, orate pro eo (aut ea).
  • Sancti Codrate et sodales Corinthii, orate pro eo (aut ea).
  • Sancti Crispine et Crispiniane, ora pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti martyres, orate pro eo (aut ea).
  • Sancte Sylvester, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Gregori, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ambrosi, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Augustine, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Hieronyme, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Martine, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Nicolaë, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Chrysostome, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Athanasi, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Basili, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Alberte Magne, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Antoni Paduane, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Thoma Aquinas, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Bonaventura, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Antoni Maria [Claret], ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ezechiel [Moreno], ora pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti pontifices et confessores, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti doctores, orate pro eo (aut ea).
  • Sancte Antoni, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Benedicte, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Brune, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Bernarde, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Dominice, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Francisce, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ægidi, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Roche, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ignati, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Xaveri, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioannes de Deo, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Petre de Alcantara, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Peregrine, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Camille a Lelis, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Martine a Porras, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioannes Macias, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ioseph Caffasso, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Henrice, ora pro eo (aut ea).
  • Sancte Ludovice, ora pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti sacerdotes et levitæ, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti monachi et eremitæ, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti viri Dei, orate pro eo (aut ea).
  • Sancta Anna, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Elisabet, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Anna Prophetissa, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Maria Magdalena, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Martha, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Veronica, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Salome, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Ioanna Chusæ, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Maria Cleophæ, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Susanna, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Photina Samaritana, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Agatha, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Lucia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Agnes, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Cæcilia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Catharina, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Barbara, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Margarita, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Christina, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Apollonia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Dorothea, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Thecla, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Ursula, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Ætheldreda, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Hildegarda, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Rosalia Panormitana, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Clara, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Rosa Viterbiensis, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Catharina Senensis, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Theresia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Magdalena de Pazzis, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Rosa Limana, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Monica, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Elisabet, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Francisca Romana, ora pro eo (aut ea).
  • Santa Maria Ægyptiaca, ora pro eo (aut ea).
  • Santa Pelagia, ora pro eo (aut ea).
  • Sancta Afra, ora pro eo (aut ea).
  • Omnes sanctæ virgines et viduæ orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sanctæ mulieres, orate pro eo (aut ea).
  • Omnes sancti et sanctæ Dei, intercedite pro eo (aut ea).
  • Propitius esto, parce ei, Domine.
  • Propitius esto, exaudi nos, Domine.
  • Propitius esto, libera eum (aut eam), Domine.
  • Ab omni malo, libera eum (aut eam), Domine.
  • Ab omni peccato, libera eum (aut eam), Domine.
  • Ab omni morbo et languore, libera eum (aut eam), Domine.
  • A peste et omni contagione, libera eum (aut eam), Domine.
  • Ab omni impatientia et pusillanimitate, libera eum (aut eam), Domine.
  • Ab insidiis diaboli, libera eum (aut eam), Domine.
  • A periculis mortis, libera eum (aut eam), Domine.
  • A doloribus inferni, libera eum (aut eam), Domine.
  • A subitanea et improvisa morte, libera eum (aut eam), Domine.
  • A damnatione perpetua, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per tentationes tuas, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per lacrymas et ærumnas tuas, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per labores et defatigationes tuas, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per tristitiam et tædium tuum, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per pavorem et mœrorem tuum, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per sitim et famem tuam, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per agoniam et sanguineum sudorem tuum, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per sacrosancta vulnera tua, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per pretiosum Sanguinem tuum, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per crucem et passionem tuam, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per mortem et sepulturam tuam, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per gloriosam resurrectionem tuam, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per admirabilem ascensionem tuam, libera eum (aut eam), Domine.
  • Per adventum Spiritus Sancti Paraclyti, libera eum (aut eam), Domine.
  • In die Iudicii, libera eum (aut eam), Domine.
  • Peccatores, te rogamus, audi nos.
  • Ut ei parcas, te rogamus, audi nos.
  • Ut ei indulgeas, te rogamus, audi nos.
  • Ut spatium veræ pœnitentiæ ei concedere digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut compunctionem cordis et fontem lacrymarum ei donare digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut eum (aut eam) visitare digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut aërem salubrem, et sanitatem mentis et corporis ei largire digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut indulgentiam et remissionem omnium peccatorum ei concedere digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut gratiam et consolationem Sancti Spiritus cordi suo infundere digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut eum (aut eam) in hora mortis contra omnes diaboli insidias munire digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut eum (aut eam) in tua gratia mori, et ad finem usque perseverare concedas, te rogamus, audi nos.
  • Ut extrema sua benedicere et sanctificare digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut spiritum suum in manus tuas suscipere digneris, te rogamus, audi nos.
  • Ut post obitum suum paradisi ianuas eum (aut eam) gaudenter introire concedas, te rogamus, audi nos.
  • Ut nos exaudire digneris, te rogamus, audi nos.
  • Fili Dei, te rogamus, audi nos.
  • Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce ei, Domine.
  • Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
  • Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere ei.
  • Christe, audi nos.
  • Christe, exaudi nos.
  • Kyrie, eleison.
  • Christe, eleison.
  • Kyrie, eleison.
  • Pater noster (secreto usque ad :)
  • V. Et ne nos inducas in tentationem.
  • R. Sed libera nos a malo.
  • V. Salvos fac servos tuos.
  • R. Deus meus, sperantes in te.
  • V. Convertere, Domine, usquequo.
  • R. Et deprecabilis esto super servum tuum (aut ancillam tuam).
  • V. Salvum fac servum tuum (aut Salvam fac ancillam tuam), Domine.
  • R. Deus eius, sperantem in te.
  • V. Convertere, Domine, usquequo.
  • R. Et deprecabilis esto super servum tuum (aut ancillam tuam).
  • V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
  • R. A facie inimici.
  • V. Nihil proficiat inimicus in eum (aut eam).
  • R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
  • V. Adiutor eius esto: ne derelinquas eum (aut eam).
  • R. Neque despicias eum (aut eam), salutaris noster.
  • V. Adiuva eum (aut eam), Deus, salutaris noster.
  • R. Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera eum (aut eam).
  • V. Domine, exaudi orationem meam.
  • R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Deus, infirmitatis humanæ singulare præsidium, auxilii tui super infirmum famulum tuum (aut infirmam ancillam tuam) NN. ostende virtutem: ut ope misericordiæ tuæ adiutus (aut adiuta), Ecclesiæ tuæ sanctæ incolumem repræsentare mereatur.

Deus, humani generis benignissime Conditor et misericordiossisime Redemptor, qui hominem, invidia diaboli ab æterna felicitate deiectum, Unigeniti tui Filii pretioso Sanguine redemisti: vivifica eum famulum tuum (aut eam famulam tuam) gratiæ tuæ vigore, et iacenti manum porrige salutarem ; reple eum (aut eam) omni gaudio cordis, et lætitia spirituali ; expelle ab eo (aut ea) omnes hostiles insidias, et mitte ei medium salutis, Angelorum pacis, qui ei in angustiis positum (aut positam) consolationibus tuis attolat, qui (aut quæ) in præsenti consequatur auxilium et in futuro præmia comprehendat æterna.

Deus, sub cuius nutibus vitæ nostræ momenta decurrunt : suscipe precem et hostiam famuli tui (aut famulæ tuæ) illius pro quo (aut qua) misericordiam tuam ægrotante imploramus : ut de cuius periculo metuimus de eius salute lætemur.

Misericordiam tuam humiliter deprecamur, omnipotens Deus: quæ amissam nobis gratiam reconciliet, atque munus patientiæ in illatis omnibus, semper et ubique, protegendo impertiat.

Omnipotens sempiterne Deus, salus æterna credentium: exaudi nos pro famulo tuo infirmo (aut pro famula tua infirma), pro qui (aut quæ) misericordiæ tuæ imploramus auxilium; ut, reddita sibi sanitate, gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actiones. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum. Qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæulorum. R. Amen.

Colaboración Rodolfo Vargas Rubio.