Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Lunes, 17 de febrero de 2020

Litaniae de sancto Vincentio a Paulo

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
Spain, Vincent de Paul engraving, no date.jpg
Vicente de Paul.jpg
040. Debrie, Vincent de Paul, 1743.jpg
042. Edelinck, Vincent de Paul.jpg
098. Herisset, Vincent de Paul engraving in Collet.jpg
(ad usum privatum)
  • Kyrie, eleison.
  • Christe, eleison.
  • Kyrie, eleison.


  • Christe, audi nos.
  • Christe, exaudi nos.


  • Pater de cœlis, Deus, miserere nobis.
  • Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
  • Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
  • Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.


  • Sancta Maria, ora pro nobis.


  • Sancte Vincenti a Paulo, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, senex a puero, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, ab infantia misericors, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, de gregibus ovium electe ut pasceres hæreditatem Domini, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, in captivitate liber, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, juste e fide vivens, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, christianæ spei ancora firma tutissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, charitatis igne succense, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, vir simplex, recte ac timens Deum, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, mitis et humilis corde, Christi discipule, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, carne et spiritu mortificate, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, spiritu Christi vivens, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, gloriæ Dei vere zelator, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, venator animarum strenue, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, perpetue mundi contemptor et osor, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, christiana paupertate dives, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, angelicæ caritatis æmule, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, vir obœdiens, et loquens victorias, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, in laboribus a iuventute tua, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, ab omni specie mala abstinens, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, perfectæ virtutis studiosissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, tamquam rupes in sæculi fluctibus immote, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, in sapientia tua, sicut sol manens, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, in adversis omnibus patientissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, longanimis et multum misericors, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, Ecclesiæ Romanæ fili fidelissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, Cathedræ Petri usque ad mortem coniunctissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, evangelizandis pauperibus destinate, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, ecclesiasticorum parens piissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, sapientissime Congregationis Missionis fundator, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, Puellarum Charitatis institutor vigilantissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, formator tuorum ad omne opus bonum, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, in quosvis pauperes liberalium effuse, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, orationi et ministerio verbi instantissime, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, Christi vitæ et virtutum imitator assidue, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, qui in finem usque fuisti fidelis, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, cuius pretiosa mors in conspectu Domini, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, nunc veritate, charitate, et æternitate felix, ora pro nobis.
  • Sancte Vincenti, ut fideles filii Patris nostri sequamus, ora pro nobis.


  • Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
  • Agnus Dei qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.
  • Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.


  • V. Iustum deduxit Dominus per vias rectas.
  • R. Et ostendit illi regnum Dei.


Oremus. Deus, qui ad salutem pauperum et cleri disciplinam novam in Ecclesia tua per beatum Vincentium familiam congregasti, da, quæsumus, ut eodem nos quoque spiritu ferventes et amemus quod amavit et quod docuit operemur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Colaboración: Rodolfo Vargas Rubio.