Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Martes, 3 de diciembre de 2024

Gyrvm Septem Basilicarvm

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
414831 10150780317753210 1432629329 o.jpg

QVOD ETIAM FACERE POTEST AD MONVMENTA VISITANDA IN FERIIS V IN COENA DOMINI ET SEXTA IN PARASCEVE

Per signum (†) Sanctae Crucis, de inimicis (†) nostris, libera nos (†), Deus noster. In nómine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.


Spiritus Sanctus invocatur:


Antiphona. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.


V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.

R. Et renovabis faciem terrae.


Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.


Deinde conscientias purificentur:


Actus contritionis. Deus meus, ex toto corde paenitet me omnium meorum peccatorum, eaque detestor, quia peccando, non solum poenas a Te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi Te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris. Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum. Amen.


Dignare Domine, pietate tua atque clementia, hoc pium exercitium quod ad tuam Passionem recolendam facimus, benigne accipere ut proficiat ad nostram sanctificationem et pro bene vivorum et defunctorum.


Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, pone Passionem, Crucem, et Mortem tuam inter iudicium tuum et animas nostras, nunc et in hora mortis nostrae.


Largire mihi digneris gratiam et misericordiam, vivis veniam, defunctis requiem, Ecclesiae tuae pacem, cunctisque peccatoribus vitam et gloriam sempiternam. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.


V. Procedamus in pace.

R. In nomine Christi. Amen.


Dum progreditur ad statione ad stationem hymna pia cantentur seu meditationem agatur.




STATIO PRIMA

AD SANCTVM PETRVM IN VATICANO


Iesus apprehenditur in monte Olivarum


468423 10150734351473210 1685022859 o.jpg



Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere. Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est. Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem (Marc. XIV, 32-47; 49-50; 53).

461219 10150734371273210 1336072829 o.jpg


Psalmus VI


Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.

Miserere mei Domine, quoniam infirmus sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

Et anima mea turbata est valde: sed tu Domine usquequo.

Convertere Domine, et eripe animam meam: salvum me fac propter misericordiam tuam.

Quoniam non est in morte, qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi?

Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.

Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.

Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit.

Erubescant, et conturbentur vehementer omnes inimici mei: convertantur, et erubescant valde velociter.


(Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.)


Gloria omittitur in Feria V in coena Domini et feria VI in Parasceve


Deinde dicatur quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in honorem Sanctissimi Sacramenti (Gloria Patri tamen omittatur si Sacramento in monumento sit) et semel Pater, Ave et Credo ad mentem Romanum Pontificem.



STATIO SECVNDA

AD SANCTVM PAVLVM IN VIA OSTIENSI


Iesus in domo Annae

423034 10150734353858210 1934120264 n.jpg



Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo. Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego. Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ? Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ? Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem (Ioann. XVIII, 13-14; 19-24).

464661 10150734371743210 1598676810 o.jpg



Psalmus XXXI


Beati quorum remissae sunt iniquitates: et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non inputavit Dominus peccatum: nec est in spiritu eius dolus.

Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea: dum clamarem tota die.

Quoniam die, ac nocte gravata est super me manus tua: conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci: et iniustitiam meam non abscondi.

Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino: et tu remisisti impietatem peccati mei.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus: in tempore oportuno.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum: ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me: exultatio mea, erue me a circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac, qua gradieris: firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus: quibus non est intellectus

In camo et freno maxillas eorum constringe: qui non approximant ad te.

Multa flagella peccatoris: sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Laetamini in Domino, et exultate iusti: et gloriamini omnes recti corde.


(Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.)


Gloria omittitur in Feria V in coena Domini et feria VI in Parasceve


Deinde dicatur quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in honorem Sanctissimi Sacramenti (Gloria Patri tamen omittatur si Sacramento in monumento sit) et semel Pater, Ave et Credo ad mentem Romanum Pontificem.



STATIO TERTIA

AD SANCTVM SEBASTIANVM AD CATACVMBAS


Iesus coram Caïpham et concilium

476625 10150734355623210 1460564536 o.jpg


(Et) duxerunt (Jesum) ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant. Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent : et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud. Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ? Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei. Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis. Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ? Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi (Matth. XXVI, 57 ; 59-68).

476080 10150734373298210 1265072330 o.jpg



Psalmus XXXVII


Domine ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.

Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi: et confirmasti super me manum tuam.

Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae: non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.

Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum: et sicut onus grave gravatae sunt super me.

Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae: a facie insipientiae meae.

Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar.

Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus: et non est sanitas in carne mea.

Afflictus sum, et humiliatus sum nimis: rugiebam a gemitu cordis mei.

Domine ante te omne desiderium meum: et gemitus meus a te non est absconditus.

Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea: et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

Amici mei, et proximi mei: adversum me appropinquaverunt, et steterunt.

Et qui iuxta me erant, de longe steterunt: et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.

Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates: et dolos tota die meditabantur.

Ego autem tamquam surdus non audiebam: et sicut mutus non aperiens os suum.

Et factus sum sicut homo non audiens: et non habens in ore suo redargutiones.

Quoniam in te Domine speravi: tu exaudies Domine Deus meus.

Quia dixi, ne quando supergaudeant mihi inimici mei: et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

Quoniam ego in flagella paratus sum: et dolor meus in conspectu meo semper.

Quoniam iniquitatem meam annunciabo: et cogitabo pro peccato meo.

Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me: et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.

Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi: quoniam sequebar bonitatem.

Non derelinquas me Domine Deus meus: ne discesseris a me.

Intende in adiutorium meum: Domine Deus salutis meae.


(Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.)


Gloria omittitur in Feria V in coena Domini et feria VI in Parasceve


Deinde dicatur quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in honorem Sanctissimi Sacramenti (Gloria Patri tamen omittatur si Sacramento in monumento sit) et semel Pater, Ave et Credo ad mentem Romanum Pontificem.



STATIO QVARTA

AD SANCTVM LAVRENTIVM EXTRA MOENIA


Iesus coram Pilatum in praetorio

464232 10150734364238210 1420034560 o.jpg



Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis. Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine. At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc. Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset. Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus (Luc. XXIII, 1-7).

475681 10150734373873210 663165365 o.jpg



Psalmus L


Miserere mei Deus: secundum magnam misericordiam tua.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum: dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me.

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: et in peccatis concepit me mater mea.

Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.

Asperges me Domine hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam: et exultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne proicias me a facie tua: et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas: et impii ad te convertentur.

Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae: et exultabit lingua mea iustitiam tuam.

Domine labia mea aperies: et os meum annunciabit laudem tuam.

Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique: holocaustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.

Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion: ut aedificentur muri Hierusalem.

Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes, et holocausta: tunc inponent super altare tuum vitulos.


(Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.)


Gloria omittitur in Feria V in coena Domini et feria VI in Parasceve


Deinde dicatur quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in honorem Sanctissimi Sacramenti (Gloria Patri tamen omittatur si Sacramento in monumento sit) et semel Pater, Ave et Credo ad mentem Romanum Pontificem.



STATIO QVINTA

AD SANCTAM MARIAM MAIOREM


Iesus in aula Herodis

415469 10150734366178210 1871325968 o.jpg


Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem (Luc. XXIII, 8-12).

462030 10150734374353210 92398896 o.jpg


Psalmus CI


Domine exaudi orationem meam: et clamor meus ad te veniat.

Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.

In quacumque die invocavero te: velociter exaudi me.

Quia defecerunt sicut fumus, dies mei: et ossa mea sicut gremium aruerunt.

Percussus sum, ut faenum, et aruit cor meum: quia oblitus sum comedere panem meum.

A voce gemitus mei: adhaesit os meum carni meae.

Similis factus sum pelicano solitudinis: factus sum sicut nycticorax in domicilio.

Vigilavi: et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei: et qui laudabant me, adversum me iurabant.

Quia cinerem tamquam panem manducabam: et potum meum cum fletu miscebam.

A facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.

Dies mei sicut umbra declinaverunt: et ego sicut faenum arui.

Tu autem Domine in aeternum permanes: et memoriale tuum in generatione, et generationem.

Tu exsurgens Domine misereberis Sion: quia tempus miserendi eius, quia venit tempus.

Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius: et terrae eius miserebuntur.

Et timebunt gentes nomen tuum Domine: et omnes reges terrae gloriam tuam.

Quia aedificavit Dominus Sion: et videbitur in gloria sua.

Respexit in orationem humilium: et non sprevit precem eorum.

Scribantur haec in generatione altera: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.

Quia prospexit de excelso sancto suo: Dominus de caelo in terram aspexit.

Ut audiret gemitus conpeditorum: ut solveret filios interemptorum.

Ut annuncient in Sion nomen Domini: et laudem eius in Hierusalem.

In conveniendo populos in unum: et reges ut serviant Domino.

Respondit ei in via virtutis suae: paucitatem dierum meorum nuncia mihi.

Ne revoces me in dimidio dierum meorum: in generatione, et generationem anni tui.

Initio tu Domine terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli.

Ipsi peribunt, tu autem permanes: et omnes sicut vestimentum veterescent.

Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Filii servorum tuorum habitabunt: et semen eorum in saeculum dirigetur.


(Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.)


Gloria omittitur in Feria V in coena Domini et feria VI in Parasceve


Deinde dicatur quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in honorem Sanctissimi Sacramenti (Gloria Patri tamen omittatur si Sacramento in monumento sit) et semel Pater, Ave et Credo ad mentem Romanum Pontificem.



STATIO SEXTA

AD SANCTVM IOANNEM IN LATERANO


Iesus iterum coram Pilatum in praetorio

478477 10150734368263210 1141221426 o.jpg


Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas. Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam. Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ? Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari. Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester. Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt (Ioann. XIX, 1-16).

457334 10150734374898210 1970481316 o.jpg



Psalmus CXXIX


De profundis clamavi ad te Domine: Domine exaudi vocem meam.

Fiant aures tuae intendentes: in vocem deprecationis meae.

Si iniquitates observaveris Domine: Domine quis sustinebit?

Quia apud te propitiatio est: propter legem tuam sustinui te Domine.

Sustinuit anima mea in verbo eius: speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usque ad noctem: speret Israel in Domino.

Quia apud Dominum misericordia: et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israel: ex omnibus iniquitatibus eius.


(Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.)


Gloria omittitur in Feria V in coena Domini et feria VI in Parasceve


Deinde dicatur quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in honorem Sanctissimi Sacramenti (Gloria Patri tamen omittatur si Sacramento in monumento sit) et semel Pater, Ave et Credo ad mentem Romanum Pontificem.



STATIO SEPTIMA

AD SANCTAM CRVCEM IN HIERVSALEM


Iesus crucifixus et mortus super Calvarium

472960 10150734370638210 567235234 o.jpg



Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et sedentes servabant eum. Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum. A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 4Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste. Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt, 5et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste (Matth. XXVII, 33-37 ; 45-54).



Psalmus CXLII


Domine exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam: in veritate tua, exaudi me in tua iustitia.

Et non intres in iudicium cum servo tuo: quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Quia persecutus est inimicus animam meam: humiliavit in terra vitam meam.

Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi: et anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis: et in factis manuum tuarum meditabar.

Expandi manus meas ad te: anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velociter exaudi me Domine: defecit spiritus meus.

Non avertas faciem tuam a me: et similis ero descendentibus in lacum.

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam: quia in te speravi.

Notam fac mihi viam, in qua ambulem: quia ad te levavi animam meam.

Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi: doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen tuum Domine vivificabis me in aequitate tua.

Educes de tribulatione animam meam: et in misericordia tua disperdes inimicos meos.

Et perdes omnes, qui tribulant animam meam: quoniam ego servus tuus sum.


(Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.)


Gloria omittitur in Feria V in coena Domini et feria VI in Parasceve


Deinde dicatur quinquies Pater, Ave et Gloria Patri in honorem Sanctissimi Sacramenti (Gloria Patri tamen omittatur si Sacramento in monumento sit) et semel Pater, Ave et Credo ad mentem Romanum Pontificem.



AD EXERCITII FINEM


Obsecro te, Domine Iesu Christe, ut passio tua sit virtus mea, qua muniar, protegar, et defendar. Vulnera tua sint mihi cibus et potus, quibus pascar, inebrier atque delecter. Aspersio Sanguinis tui sit omnium peccatorum meorum ablutio. Mors tua sit mihi gloria sempiterna. In his sit mihi refectio, exsultatio, sanitas, studium, gaudium, desiderium corporis et animae, nunc et in perpetuum. Amen.


Sancta Maria, Regina Salus Populi Romani, ora pro nobis. Salve Regina…


Sancte Philippe, apostole Romae, ora pro nobis.


Christus (+) perpetuae det nobis gaudia vitae.


Et sic exercitium terminatur.


Rodolfo Vargas Rubio

Universidad Mayor de San Marcos