Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Domingo, 24 de noviembre de 2024

Divinun Officium in Festo Sanctae Rosae a Santa Maria. AD SEXTAM

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
Error al crear miniatura: Falta archivo

V. Deus ☩ in adiutorium meum intende.

R. Domine, ad adiuvandum me festina.


V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.

Himnus

Rector potens, verax Deus,

Qui temperas rerum vices,

Splendore mane illuminas,

Et ignibus meridiem:

Exstingue flammas litium,

Aufer calorem noxium,

Confer salutem corporum,

Veramque pacem cordium.

Præsta, Pater piissime,

Patrique compar Unice,

Cum Spiritu Paraclito

Regnans per omne sæculum.

Amen.

Ant. Exsultavit Rosa in velamento alarum tuarum, quia suscepit eam dextera tua.

Psalmus CXVIII (6)

Deficit desiderio auxilii tui anima mea; * in verbum tuum spero. Deficiunt oculi mei desiderio eloquii tui: * quando cosolaberis me? Nam, factus sicut uter in fumo, * statuta tua non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui? * quando facies de persequentibus me iudicium? Foderunt mihi superbi foveas, * qui non secundum legem tuam agunt. Omnia mandata tua sunt fidelia; * immerito persequuntur me: adiuva me. Propemodum confecerunt me in terra; * ego autem non dereliqui præcepta tua. Secundum misericordiam tuam serva me vivum, * et custodiam præscripta oris tui. In æternum, Domine, est verbum tuum * stabile ut cælum. In generationem et generationem est fidelitas tua: * condidisti terram, quæ permanet. Secundum decreta tua constant omni tempore, * quia universa serviunt tibi. Nisi lex tua delectatio mea esset, * iam perissem in afflictione mea. In æternum non obliviscar præcepta tua, * quia ipsis dedisti mihi vitam. Tuus sum ego: salvum me fac, * quoniam præcepta tua quæsivi. Me exspectant peccatores ut perdant me; * ad præscripta tua attendo. Omnis perfectionis vidi esse terminum: * latissime patet mandatum tuum. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Psalmus CXVIII (7)

Quam diligo legem tuam, Domine! * toto die meditatio mea est. Inimicis meis sapientiorem me fecit mandatum tuum, * quia in æternum mecum est. Omnibus docentibus me prudentior sum, * quia de præscriptis tuis meditatio mea est. Senibus intellegentior sum, * quia præcepta tua observo. Ab omni via mala cohibeo pedes meos, * ut custodiam verba tua. A decretis tuis non declino, * quia tu docuisti me. Quam dulcia palato meo eloquia tua! * super mel sunt ori meo. Præceptis tuis intellegens fio, * propterea odi omnem viam iniquitatis. Lucerna pedibus meis verbum tuum, * et lumen semitæ meæ. Iuro et statuo * custodire iusta decreta tua. Afflictus sum vehementer, Domine: * vivum me serva secundum verbum tuum. Oblationes oris mei accipe, Domine, * et decreta tua doce me. Vita mea periclitatur semper, * sed legem tuam non obliviscor. Posuerunt peccatores laqueum mihi, * sed a præceptis tuis non aberravi. Hereditas mea præscripta tua in æternum, * quia gaudium cordis mei sunt. Inclinavi cor meum ad statuta tua implenda: * perpetuo, ad amussim. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Psalmus CXVIII (😎 Duplices corde odio habeo, * et diligo legem tuam. Protector meus et clipeus meus es tu: * in verbum tuum spero. Discedite a me maligni, * et observabo mandata Dei mei. Sustenta me secundum promissum tuum, et vivam; * noli confundere spem meam. Adiuva me et salvus ero, * et attendam ad statuta tua semper. Spernis omnes discedentes statutis tuis, * quia mendax est cogitatio eorum. Scorias reputas omnes peccatores terræ, * ideo diligo præscripta tua. Horrescit timore tui caro mea, * et decreta tua timeo. Exercui ius et iustitiam: * noli me tradere opprimentibus me. Sponde pro servo tuo in bonum, * ne opprimant me superbi. Oculi mei deficiunt desiderio auxilii tui, * et iusti eloquii tui. Fac cum servo tuo secundum bonitatem tuam, * et statuta tua doce me. Servus tuus sum ego, instrue me, * ut cognoscam præscripta tua. Tempus agendi est Domino: * violaverunt legem tuam. Ideo diligo mandata tua, * plus quam aurum et obryzum. Ideo omnia præcepta tua elegi mihi; * omnem viam falsam odio habeo. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Ant. Exsultavit Rosa in velamento alarum tuarum, quia suscepit eam dextera tua.

Capitulum (Eccl. XXXIX)

Obaudite me divini fructus, et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate. Quasi Libanus odorem suavitatis habete. R. Deo gratias.

R.br. Adjuvabit eam * Deus vultu suo.

R. Adjuvabit eam * Deus vultu suo.

V. Deus in medio eius, non commovebitur.

R. Deus vultu suo.

V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

R. Adjuvabit eam * Deus vultu suo.

V. Elegit eam Deus, et præelegit eam.

R. In tabernaculo suo habitare facit eam.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Vel :

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Bonorum omnium largitor, omnipotens Deus, qui beatam Rosam, cœlestis gratiæ rore præventam, virginitatis et patientiæ decore Indis florescere voluisti: da nobis famulis tuis ; ut in odorem suavitatis eius currentes, Christi bonus odor effici mereamur. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Vel :

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.


Rodolfo Vargas Rubio