Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Sábado, 27 de abril de 2024

Divinun Officium in Festo Sanctae Rosae a Santa Maria. AD NONAM (iusta Pasalterium Pianum)

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
302164067 620557783142373 5137536400704173529 n.jpg

V. Deus ☩ in adiutorium meum intende.

R. Domine, ad adiuvandum me festina.

V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.

Himnus

Rerum, Deus, tenax vigor,

Immotus in te permanens,

Lucis diurnæ tempora

Successibus determinans:

Largire lumen vespere,

Quo vita nusquam decidat,

Sed præmium mortis sacræ

Perennis instet gloria.

Præsta, Pater piissime,

Patrique compar Unice,

Cum Spiritu Paraclito

Regnans per omne sæculum.

Amen.

Ant. Laudent nomen Domini aquæ omnes quæ super cœlos sunt, ubi Rosa vernat plantata iuxta rivos aquarum.

Psalmus CXVIII (9)

Mirabilia sunt præscripta tua, * ideo observat ea anima mea. Declaratio verborum tuorum illuminat, * docet inexpertos. Os meum aperio et attraho auram, * quia mandata tua desidero. Convertere ad me et miserere mei, * ut soles erga diligentes nomen tuum. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, * neque ulla dominetur in me nequitia. Libera me ab oppressione hominum, * et custodiam præcepta tua. Serenum præbe vultum tuum servo tuo, * et doce me statuta tua. Rivi aquarum fluxerunt de oculis meis, * quia non custodierunt legem tuam. Iustus es, Domine, * et rectum iudicium tuum. Cum iustitia imposuisti præscripta tua * et cum firmitate magna. Consumit me zelus meus, * quia obliviscuntur verba tua adversarii mei. Probatum est eloquium tuum valde, * et servus tuus diligit illud. Parvulus sum et contemptus: * præcepta tua non obliviscor. Iustitia tua est iustitia æterna, * et lex tua firma. Angustia et tribulatio venerunt super me, * mandata tua deliciæ meæ sunt. Iustitia præscriptorum tuorum æterna est, * instrue me et vivam. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus CXVIII (10)

Clamo ex toto corde meo: exaudi me, Domine; * statuta tua observo. Clamo ad te; salvum me fac, * et custodiam præscripta tua. Venio diluculo et auxilium imploro; * spero in verba tua. Præveniunt oculi mei vigilias noctis, * ut mediter eloquium tuum. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, * et secundum decretum tuum da mihi vitam. Appropinquant persequentes me inique; * a lege tua longe absunt. Prope es tu, Domine * et omnia mandata tua fidelia. Pridem cognovi ex præscriptis tuis * te in æternum fundasse ea. Vide afflictionem meam et eripe me, * quia legem tuam non sum oblitus. Defende causam meam et redime me; * secundum eloquium tuum largire mihi vitam. Longe a peccatoribus salus, * quia statuta tua non curant. Miserationes tuæ multæ, Domine; * secundum decreta tua largire mihi vitam. Multi persequuntur me et tribulant me: * a praescriptis tuis non declino. Vidi prævaricantes et tæduit me, * quia eloquium tuum non custodierunt. Vide, præcepta tua diligo, Domine; * secundum misericordiam tuam vivum me serva. Verbi tui caput constantia est, * et æternum est omne decretum iustitiæ tuæ. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus CXVIII (11)

Principes persequuntur me sine causa,

Verba autem tua veretur cor meum. Lætor de eloquiis tuis, * sicut qui invenit prædam multam. Iniquitatem odio habeo et detestor; * diligo legem tuam. Septies in die laudem dico tibi * propter iusta iudicia tua. Pax multa diligentibus legem tuam, * neque ullum est illis offendiculum. Præstolor auxilium tuum, Domine, * et facio mandata tua. Custodit anima mea præscripta tua, * et diligit ea valde. Custodio præcepta et iussa tua, * quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Clamor meus ad te veniat, Domine: * secundum verbum tuum instrue me. Perveniat precatio mea ad te, * secundum eloquium tuum eripe me. Fundant labia mea hymnum, * cum docueris me statuta tua. Cantet lingua mea eloquium tuum, * quia omnia mandata tua sunt iusta. Adsit manus tua, ut adiuvet me, * quia præcepta tua elegi. Cupio salutem a te, Domine, * et lex tua delectatio mea est. Vivat anima mea et laudet te, * et decreta tua adiuvent me. Oberro ut ovis quæ periit; quære servum tuum, Quia mandata tua non sum oblitus. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Ant. Laudent nomen Domini aquæ omnes quæ super cœlos sunt, ubi Rosa vernat plantata iuxta rivos aquarum.

Capitulum

Florete flores, quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam: collaudate canticum, et bendicite Dominum in operibus suis. R. Deo gratias.

R.br. Elegit eam Deus, * Et præelegit eam. R. Elegit eam Deus, * Et præelegit eam. V. In tabernaculo suo habitare facit eam. R. Et præelegit eam. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. R. Elegit eam Deus, * Et præelegit eam. V. Diffusa est gratia in labiis tuis. R. Propterea benedixit te Deus in æternum. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Vel :

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Bonorum omnium largitor, omnipotens Deus, qui beatam Rosam, cœlestis gratiæ rore præventam, virginitatis et patientiæ decore Indis florescere voluisti: da nobis famulis tuis ; ut in odorem suavitatis eius currentes, Christi bonus odor effici mereamur. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Vel :

Texto en negritaV. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat. V. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.