Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Sábado, 27 de abril de 2024

Divinun Officium in Festo Sanctae Rosae a Santa Maria. AD COMPLETORIUM (iusta Pasalterium Pianum)

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar

302458386 620559249808893 8921003100740257184 n.jpg

V. Iube, Domine, benedicere. Noctem quietam et finem perfectum concedat nobis Dominus omnipotens. Amen. Lectio brevis (I Pet V: 8-9)

Fratres: Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cui resistite fortes in fide. Tu autem, Dómine, miserére nobis. R. Deo gratias.

V. Adiutorium nostrum † in nomine Domini.

R. Qui fecit cælum et terram.

(Examen conscientiae vel Pater Noster totum secreto:)

Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inducas in tentationem: sed libera nos a malo. Amen.

(Hebdomadarius facit confessionem:)

Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaëli Archangelo, beato Ioanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et vobis fratres, quia peccavi nimis, cogitatione, verbo et opere: (percutit sibi pectus) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaëlem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

(Chorus respondet:)

Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam æternam. Amen.

(Deinde repetit confessionem )

Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaëli Archangelo, beato Ioanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et te pater, quia peccavi nimis, cogitatione, verbo et opere: (percutit sibi pectus) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaëlem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam æternam. R. Amen. Indulgentiam, † absolutionem et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. R. Amen.

Vel:

(In recitatione a solo et quando non præest sacerdos, semel tantum et simul ab omnibus ita fit confessio:)

Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaëli Archangelo, beato Ioanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis, cogitatione, verbo et opere: (percutit sibi pectus) mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaëlem Archangelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Misereatur nostri omnipotens Deus, et dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam æternam. R. Amen.

Indulgentiam, † absolutionem et remissionem peccatorum nostrorum tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. R. Amen.

V. Converte nos † Deus, salutáris noster.

R. Et averte iram tuam a nobis.

V. Deus † in adiutorium meum intende.

R. Domine, ad adiuvandum me festina.

V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto . R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia. Psalmi de Dominica

Ant. Intret oratio mea * in conspectu tuo, Domine.

Psalmus IV

Cum invocavero, exaudi me, Deus iustitiæ meæ, * qui in tribulatione me sublevasti. Miserere mei * et exaudi orationem meam. Viri, quousque estis graves corde? * Quare diligitis vanitatem et quæritis mendacium? Scitote: mirabilem facit Dominus sanctum suum; * Dominus exaudiet me, cum invocavero eum. Contremiscite et nolite peccare, * recogitate in cordibus vestris, in cubilibus vestris, et obmutescite. Sacrificate sacrificia iusta, * et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendet nobis bona? * Extolle super nos lumen vultus tui, Domine! Dedisti lætitiam in cor meum * maiorem, quam cum abundant tritico et vino. In pace, simul ac decubui, * obdormisco. Quoniam tu solus, Domine, * in securitate me constituis. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus XC

Qui degis in præsidio Altissimi, * qui sub umbra Omnipotentis commoraris, Dic Domino: Refugium meum et arx mea, * Deus meus, in quo confido. Nam ipse liberabit te de laqueo venantium, * a peste perniciosa. Pennis suis proteget te * et sub alas eius confugies. Scutum et clipeus est fidelitas eius; * non timebis a terrore nocturno. A sagitta volante in die, a peste quae vagatur in tenebris, * a pernicie quæ vastat meridie. Cadant a letere tuo mille, et decem milia a dextris tuis: * ad te non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis spectabis * et mercedem peccatorum videbis. Nam refugium tuum est Dominus, * Altissimum constituisti munimen tuum. Non accedet ad te malum, * et plaga non appropinquabit tabernaculo tuo, Quia Angelis suis mandavit de te, * ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus suis portabunt te, * ne offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et viperam gradieris, * conculcabis leonem et draconem. Quoniam mihi adhæsit, liberabo eum; * protegam eum, quia cognovit nomen meum. Invocabit me et exaudiam eum; * cum ipso ero in tribulatione : eripiam eum et honorabo eum. Longitudine dierum satiabo eum, * et ostendam ei salutem meam. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus CXXXIII Ecce benedicite Domino, * omnes servi Domini; Qui statis in domo Domini * horis nocturnis. Extollite manus vestras ad sancta * et benedicite Domino. Ex Sion benedicat tibi Dominus, * qui fecit cælum et terram. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Ant. Ant. Intret oratio mea in conspectu tuo, Domine.

Hymnus

Te lucis ante terminum,

Rerum Creator, poscimus,

Ut pro tua clementia

Sis præsul et custodia.

Procul recedant somnia,

Et noctium phantasmata;

Hostemque nostrum comprime,

Ne polluantur corpora.

Præsta, Pater piissime,

Patrique compar Vnice,

Cum Spiritu Paraclito

Regnans per omne sæculum. Amen.

Capitulum (Ier XIV: 9)

Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos, Domine, Deus noster. R. Deo gratias.

R.br. In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.

R. In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.

V. Redemisti nos, Domine, Deus veritatis.

R. Commendo spiritum meum.

V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.

R. In manus tuas, Domine, * commendo spiritum meum.

V. Custodi nos, Dómine, ut pupillam oculi.

R. Sub umbra alárum tuarum protege nos.

Ant. Salva nos, * Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace.

Canticum Simeonis (Luc. II: 29-32)

Nunc dimíttis † servum tuum, Domine, * secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei * salutem tuam, Quam parasti * ante faciem omnium populorum, Lumen ad revelationem Gentium, * et gloriam plebis tuæ Israël. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Ant. Salva nos, Domine, vigilantes, custodi nos dormientes; ut vigilemus cum Christo, et requiescamus in pace. V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Visita, quæsumus, Domine, habitationem istam, et omnes insidias inimici ab ea longe repelle: Ángeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant; et benedictio tua sit super nos semper. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Vel :

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, † Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. R. Amen.

Antiphona maior BMV

Salve, Regina, mater misericordiæ;

vita, dulcedo et spes nostra, salve.

Ad te clamamus exsules filii Hevæ.

Ad te suspiramus gementes et flentes

In hac lacrimarum valle.

Eia ergo, advocata nostra,

illos tuos misericordes oculos ad nos converte.

Et Iesum, benedictum fructum ventris tui,

nobis post hoc exsilium ostende.

O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.

R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis Matris Mariæ corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante, præparasti: da, ut, cuius commemoratione lætamur, eius pia intercessione, ab instantibus malis et a morte perpetua liberemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen . V. Divínum auxílium † maneat semper nobiscum. R. Amen.