Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Domingo, 22 de diciembre de 2024

Divinun Officium in Festo Sanctae Rosae a Sancta Maria. AD TERTIAM(iuxta Psalterium Pianum)

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
Error al crear miniatura: Falta archivo

V. Deus ☩ in adiutorium meum intende.V. Deus ☩ in adiutorium meum intende.

R. Domine, ad adiuvandum me festina.

V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.

Himnus

Nunc, Sancte, nobis, Spiritus,

Unum Patri cum Filio,

Dignare promptus ingeri

Nostro refusus pectori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

Confessionem personent.

Flammescat igne caritas,

Accendat ardor proximos.

Præsta, Pater piissime,

Patrique compar Unice,

Cum Spiritu Paraclito

Regnans per omne sæculum.

Amen.

Ant. In lætitia et exsultatione serviens Deo, beata Rosa introivit in atria eius. Psalmus CXVIII (3)

Ostende mihi, Domine, viam statutorum tuorum, * et servabo eam ad amussim. Instrue me, ut observem legem tuam, * et custodiam illam toto corde meo. Deduc me in semita mandatorum tuorum, * quia ipsa delector. Inclina cor meum in præscripta tua, * et non in avaritiam. Averte oculos meos, ne videant vanitatem; * per viam tuam da mihi vitam. Adimple servo tuo promissum tuum, * quod datum est timentibus te. Aufer opprobrium meum, quod formido, * quia decreta tua iucunda. Ecce desidero præcepta tua: * secundum æquitatem tuam tribue mihi vitam. Et veniant super me miserationes tuæ, Domine, * auxilium tuum, secundum promissum tuum. Et respondebo verbum exprobrantibus mihi, * quia spero in verbis tuis. Noli auferre de ore meo verbum veritatis, * quia in decretis tuis spero. Et custodiam legem tuam semper, * in sæculum et in sempiternum. Et ambulabo in via spatiosa, * quia præcepta tua exquiro. Et loquar de præscriptis tuis in conspectu regum, * et non confundar. Et delectabor mandatis tuis, * quæ diligo. Et attollam manus meas ad mandata tua * et meditabor statuta tua. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus CXVIII (4)

Memor esto verbi tui servo tuo, * quo mihi spem dedisti. Hoc est solacium meum in afflictione mea, * quod eloquium tuum largitur mihi vitam. Superbi insultant mihi vehementer; * a lege tua non declino. Memor sum antiquorum iudiciorum tuorum, Domine, * et solacium est mihi. Indignatio tenet me propter peccatores, * qui derelinquunt legem tuam. Carmina facta sunt mihi statuta tua * in loco peregrinationis meae. Memor sum nocte nominis tui, Domine, * et custodiam legem tuam. Hoc factum est mihi, * quia præcepta tua servavi. Portionem meam dixi, Domine, * custodire verba tua. Deprecor faciem tuam toto corde, * miserere mei secundum promissum tuum. Perpendi vias meas, * et converti pedes meos ad præscripta tua. Festinavi et non sum cunctatus * custodire mandata tua. Funes peccatorum circumplexi sunt me: * legem tuam non sum oblitus. Media nocte surgo ad celebrandum te * de iustis decretis tuis. Amicus sum omnium timentium te * et custodientium præcepta tua. Gratia tua, Domine, plena est terra; * statuta tua doce me. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus CXVIII (5)

Bene fecisti servo tuo, * Domine, secundum verbum tuum. Iudicium et scientiam doce me, * quia mandatis tuis confido. Priusquam afflictus sum, erravi; * nunc vero eloquium tuum custodio. Bonus es tu et benefaciens; * doce me statuta tua. Machinantur fraudes contra me superbi, * ego toto corde observo præcepta tua. Incrassatum est ut adeps cor eorum; * ego lege tua delector. Bonum mihi, quod afflictus sum, * ut discam statuta tua. Melior est mihi lex oris tui, * quam milia auri et argenti. Manus tuæ fecerunt me et formaverunt me; * instrue me, ut discam mandata tua. Qui timent te, videbunt me et lætabuntur, * quod in verbum tuum speravi. Scio, Domine, iusta esse decreta tua, * et iure afflixisti me. Adsit misericordia tua, ut consoletur me, * secundum promissum quod dedisti servo tuo. Veniant mihi miserationes tuæ, ut vivam, * quia lex tua delectatio mea est. Confundantur superbi, quia immerito affligunt me: * ego meditabor de præceptis tuis. Convertantur ad me timentes te, * et qui curant præscripta tua. Sit cor meum perfectum in statutis tuis, * ut non confundar. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Ant. In lætitia et exsultatione serviens Deo, beata Rosa introivit in atria eius.

Capitulum (Sap. VIII)

Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius, ait Dominus omnipotens. R. Deo gratias. R.br. Specie tua * Et pulchritudine tua. R. Specie tua * Et pulchritudine tua. V. Intende, prospere procede, et regna. R. Et pulchritudine tua. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto R. Specie tua * Et pulchritudine tua. V. Adiuvabit eam Deus vultu suo. R. Deus in medio eius, non commovebitur. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Vel : V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Oremus. Bonorum omnium largitor, omnipotens Deus, qui beatam Rosam, cœlestis gratiæ rore præventam, virginitatis et patientiæ decore Indis florescere voluisti: da nobis famulis tuis ; ut in odorem suavitatis eius currentes, Christi bonus odor effici mereamur. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Vel :

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.

R. Domine, ad adiuvandum me festina.

V. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.

R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.

Himnus

Nunc, Sancte, nobis, Spiritus, Unum Patri cum Filio, Dignare promptus ingeri Nostro refusus pectori. Os, lingua, mens, sensus, vigor Confessionem personent. Flammescat igne caritas, Accendat ardor proximos. Præsta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne sæculum.

Amen.

Ant. In lætitia et exsultatione serviens Deo, beata Rosa introivit in atria eius.

Psalmus CXVIII (3)

Ostende mihi, Domine, viam statutorum tuorum, * et servabo eam ad amussim. Instrue me, ut observem legem tuam, * et custodiam illam toto corde meo. Deduc me in semita mandatorum tuorum, * quia ipsa delector. Inclina cor meum in præscripta tua, * et non in avaritiam. Averte oculos meos, ne videant vanitatem; * per viam tuam da mihi vitam. Adimple servo tuo promissum tuum, * quod datum est timentibus te. Aufer opprobrium meum, quod formido, * quia decreta tua iucunda. Ecce desidero præcepta tua: * secundum æquitatem tuam tribue mihi vitam. Et veniant super me miserationes tuæ, Domine, * auxilium tuum, secundum promissum tuum. Et respondebo verbum exprobrantibus mihi, * quia spero in verbis tuis. Noli auferre de ore meo verbum veritatis, * quia in decretis tuis spero. Et custodiam legem tuam semper, * in sæculum et in sempiternum. Et ambulabo in via spatiosa, * quia præcepta tua exquiro. Et loquar de præscriptis tuis in conspectu regum, * et non confundar. Et delectabor mandatis tuis, * quæ diligo. Et attollam manus meas ad mandata tua * et meditabor statuta tua. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Psalmus CXVIII (4) Memor esto verbi tui servo tuo, * quo mihi spem dedisti. Hoc est solacium meum in afflictione mea, * quod eloquium tuum largitur mihi vitam. Superbi insultant mihi vehementer; * a lege tua non declino. Memor sum antiquorum iudiciorum tuorum, Domine, * et solacium est mihi. Indignatio tenet me propter peccatores, * qui derelinquunt legem tuam. Carmina facta sunt mihi statuta tua * in loco peregrinationis meae. Memor sum nocte nominis tui, Domine, * et custodiam legem tuam. Hoc factum est mihi, * quia præcepta tua servavi. Portionem meam dixi, Domine, * custodire verba tua. Deprecor faciem tuam toto corde, * miserere mei secundum promissum tuum. Perpendi vias meas, * et converti pedes meos ad præscripta tua. Festinavi et non sum cunctatus * custodire mandata tua. Funes peccatorum circumplexi sunt me: * legem tuam non sum oblitus. Media nocte surgo ad celebrandum te * de iustis decretis tuis. Amicus sum omnium timentium te * et custodientium præcepta tua. Gratia tua, Domine, plena est terra; * statuta tua doce me. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Psalmus CXVIII (5) Bene fecisti servo tuo, * Domine, secundum verbum tuum. Iudicium et scientiam doce me, * quia mandatis tuis confido. Priusquam afflictus sum, erravi; * nunc vero eloquium tuum custodio. Bonus es tu et benefaciens; * doce me statuta tua. Machinantur fraudes contra me superbi, * ego toto corde observo præcepta tua. Incrassatum est ut adeps cor eorum; * ego lege tua delector. Bonum mihi, quod afflictus sum, * ut discam statuta tua. Melior est mihi lex oris tui, * quam milia auri et argenti. Manus tuæ fecerunt me et formaverunt me; * instrue me, ut discam mandata tua. Qui timent te, videbunt me et lætabuntur, * quod in verbum tuum speravi. Scio, Domine, iusta esse decreta tua, * et iure afflixisti me. Adsit misericordia tua, ut consoletur me, * secundum promissum quod dedisti servo tuo. Veniant mihi miserationes tuæ, ut vivam, * quia lex tua delectatio mea est. Confundantur superbi, quia immerito affligunt me: * ego meditabor de præceptis tuis. Convertantur ad me timentes te, * et qui curant præscripta tua. Sit cor meum perfectum in statutis tuis, * ut non confundar. Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen. Ant. In lætitia et exsultatione serviens Deo, beata Rosa introivit in atria eius. Capitulum (Sap. VIII) Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius, ait Dominus omnipotens. R. Deo gratias. R.br. Specie tua * Et pulchritudine tua. R. Specie tua * Et pulchritudine tua. V. Intende, prospere procede, et regna. R. Et pulchritudine tua. V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto R. Specie tua * Et pulchritudine tua. V. Adiuvabit eam Deus vultu suo. R. Deus in medio eius, non commovebitur.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.


Vel :

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus. Bonorum omnium largitor, omnipotens Deus, qui beatam Rosam, cœlestis gratiæ rore præventam, virginitatis et patientiæ decore Indis florescere voluisti: da nobis famulis tuis ; ut in odorem suavitatis eius currentes, Christi bonus odor effici mereamur. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Vel :

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace. R. Amen.