Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Martes, 22 de octubre de 2019

Diferencia entre revisiones de «Reyes Magos: NOVEMDIALES PRECES AD PRÆPARANDAM EPIPHANIAM DOMINI PER INVOCATIONEM TRIVM REGVM ORIENTIS»

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
 
Línea 1: Línea 1:
 +
 +
 +
[[Archivo:Cuzqueña4.jpg]]
 
AD TRES REGES ORIENTIS ORATIO
 
AD TRES REGES ORIENTIS ORATIO
  

Última revisión de 02:47 28 dic 2018


Cuzqueña4.jpg AD TRES REGES ORIENTIS ORATIO


Rex Gaspar, rex Melchior, rex Balthasar, rogo vos per singula nomina vestra, rogo vos per sanctam Trinitatem, rogo vos per Regem regum, quem vagientem in cunis videre meruistis, ut compatiamini tribulationibus hodie et quotidie, et intercedatis pro me, N. peccatore, ad Dominum omnipotentem, cuius desiderio exsules facti estis. Et sicut vos, per angelicam admonitionem de reditu ad Herodem eripuit, ita me hodie et quotidie liberare dignetur ab omnibus inimicis meis visibilibus et invisibilibus, a subitánea et improvisa morte, ab omni confusione et mala fama, et ab omnibus periculis corporis et animæ. Amen.


Deprecationes


Sancte rex Gaspar, qui aurum puero Iesu obtulisti, eius regalem ex divinitate unctionem confitens, obtine me a divina miseratione ut gratiam per quam elevatus sum ad vitam supernaturalem conservem et sic merear cum Christo Deo meo regnare in æternitate.


Pater, Ave et Gloria Patri


Sancte rex Melchior, qui thus puero Iesu obtulisti, eius sacerdotii secundum ordinem Melchisedec unctionem confitens, obtine me a divina miseratione ut oratio mea purificetur et, ascendens in cœlum sicut incensum, accepta sit in conspectu Domini mei excelsi.


Pater, Ave et Gloria Patri



Sancte rex Balthasar, qui myrrham obtulisti puero Iesu, eius prophetæ ac martyris unctionem confitens, obtine me a divina miseratione ut ad veram pœnitentiam Dominus Deus meus clemens me perducere dignetur et Christum suum sine pusillanimitate profitear coram hominibus.


Pater, Ave et Gloria Patri





LITANIÆ DE SANCTIS TRIBUS REGIBUS, SIVE MAGIS EVANGELICIS


Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

Kyrie, eleison.


Christe, Rex regum, audi nos.

Christe, Dominus dominantium, exaudi nos.


Pater de cœlis, Deus, miserere nobis.

Fili Redémptor mundi, Deus, miserere nobis.

Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.

Sancta Trínitas, unus Deus, miserere nobis.


Sancta Maria, Regina regum, ora pro nobis.

Sancte Ioseph, nutricie Regis omnium, ora pro nobis.


Sancte rex Gaspar, ora pro nobis.

Sancte rex Melchior, ora pro nobis.

Sancte rex Balthasar, ora pro nobis.


Sanctissimi Tres Reges, orate pro nobis.

Sanctissimi Tres Magi Orientales, orate pro nobis.

Reges Tharsis, orate pro nobis.

Reges Arabum et Saba, orate pro nobis.

Patriarchæ fidelium, orate pro nobis.

Primitiæ gentium, orate pro nobis.

Principes populorum, orate pro nobis.

Quorum expectatio Iesus, orate pro nobis.

Quorum desiderium Iesus, orate pro nobis.

Quorum perfectum gaudium Iesus, orate pro nobis.

Fide illuminatissimi, orate pro nobis.

Spe robustissimi, orate pro nobis.

Charitate ferventissimi, orate pro nobis.

Auro amoris splendissimi, orate pro nobis.

Thure devotionis religiosissimi, orate pro nobis.

Myrrha patientiæ incorruptissimi, orate pro nobis.

Humilitate profundissimi, orate pro nobis.

Constantia fortissimi, orate pro nobis.

Gratitudine amplissimi, orate pro nobis.

Munificentia liberalissimi, orate pro nobis.

Virtutum omnium specula, orate pro nobis.

Qui instinctum divinum visa stella reverenter admisistis, orate pro nobis.

Qui gratiæ efficaci prompta voluntate obtemperastis, orate pro nobis.

Qui terram vestram, cognatos et amicos amore cœlestis Regis deseruistis, orate pro nobis.

Qui itineris molestias et difficultates nihil formidastis, orate pro nobis.

Qui natum Regem Iudæorum Hierosolymis quæsivistis, orate pro nobis.

Qui coram Herode Christi fidem intrepide confessi estis, orate pro nobis.

Qui per Scribas et Pharisæos de loco nascituri Messiæ ex Scripturis educti estis, orate pro nobis.

Qui ab Herode in Bethlehem dimissi estis, orate pro nobis.

Qui stella denuo apparente gaudio magno valde gavisi estis, orate pro nobis.

Qui eamdem vos antecedentem, donec staret supra, ubi erat puer, secuti estis, orate pro nobis.

Qui intrantes domum, puerum cum Maria matre eius invenistis, orate pro nobis.

Qui procidentes infantem virgineo residentem in gremio adorastis, orate pro nobis.

Qui apertis thesauris vestris aurum, thus, et myrrham puero Iesu obtulistis, orate pro nobis.

Qui mystico muneribus fidem vestram universo orbi demonstrastis, orate pro nobis.

Qui puerum Iesum auro Regem, thure Deum, myrrha hominem mortalem esse declarastis, orate pro nobis.

Qui puero Iesu in Ægyptum deferendo viaticum præbuistis, orate pro nobis.

Qui adoratione vestra supplice omnium virtutum exempla nobis præbuistis, orate pro nobis.

Qui nos aurum charitatis, thus orationis, et myrrham patientiæ Deo offerre docuistis, orate pro nobis.

Qui post adoratum Dominum et oblata munera sacrosanctam Virginem Matrem, et huius sponsum Ioseph humiliter salutastis, orate pro nobis.

Qui ab eadem sanctissima Virgine Maria, virgineoque ejus sponso Ioseph gratias cum gaudio pro oblatis muneribus retulistis, orate pro nobis.

Qui vosmet, vestraque regna et gentiles populos Christo, sanctissimæque Virgini, eiusque sponso commendastis, orate pro nobis.

Qui ab eadem sanctissima Virgine, eiusque sponso cum felicissima omnium bonorum apprecatione digressi estis, orate pro nobis.

Qui angelico in somnis alloquio ad Herodem redire prohibiti per aliam viam in regionem reversi estis, orate pro nobis.

Qui Herodi divino iussu sapienter illusistis, orate pro nobis.

Qui puerum Iesum prudenter periculo necis liberastis, orate pro nobis.

Sanctissimi Tres Reges, orate pro nobis.


Peccatores, vos rogamus, audite nos.

Ut veram et perfectam contritionem nobis impetretis, vos rogamus, audite nos.

Ut nostri patrocinium dignanter suscipiatis, vos rogamus, audite nos.

Ut Regi regum nos reconciliare, commendare, et præsentare velitis, vos rogamus, audite nos.

Ut vestris virtutibus animas nostras illustretis, vos rogamus, audite nos.

Ut aurum charitatis, thus devotionis, et mirrham mortificationis nobis impetretis, vos rogamus, audite nos.

Ut Christum Dominum Regem nostrum vobiscum semper quærere et invenire mereamur, vos rogamus, audite nos.

Ut coram hæreticis et infidelibus Christi fidem intrepide confiteamur, vos rogamus, audite nos.

Ut ad Herodem, id est, mundi blandimenta et noxia desideria, ubi Christus non invenitur, nunquam redeamus, vos rogamus, audite nos.

Ut per aliam viam vobiscum aliquando in cœlestem patriam revertamur, vos rogamus, audite nos.

Ut nobis in agonía existentibus, omniaque relinquentibus assistatis, vos rogamus, audite nos.

Ut paupertatem nostram vestris pretiosis muneribus ditetis, vos rogamus, audite nos.

Ut Ecclesiam militantem ad ampliorem erga vos amorem et cultum excitetis, vos rogamus, audite nos.

Ut clientes vobis devotos, et loca cultui vestro destinata ab adversariorum insidiis, bellorum tumultibus, inimicorum insultibus, fame denique et peste, aliisque periculis vestro patrocinio præmuniatis, vindicetis, et protegatis, vos rogamus, audite nos.

Ut omnes pertinaces hæreticos ab hac provincia longe arceatis, vos rogamus, audite nos.

Ut omnibus iis, quicumque hoc promovere possunt, auxilium gratiæ efficacis impetretis, vos rogamus, audite nos.

Ut precibus, et piis moribus populi exorati locum illum nunquam deseratis, vos rogamus, audite nos.

Ut gratiam finalem, et perseverantiam vestris cultoribus obtineatis, vos rogamus, audite nos.

Ut nos exaudire dignemini, vos rogamus, audite nos.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.


Christe, Rex regum, audi nos.

Christe, Dominus dominantium, exaudi nos.


Kyrie, eleison.

Christe, eleison.

Kyrie, eleison.


Pater noster (secreto usque ad:)

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. Tria sunt munera pretiosa.

R. Quæ obtulerunt Magi Domino.

V. Reges Tharsis, et insulæ munera offerent.

R. Reges Arabum, et Saba dona adducent.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.


Oremus. Deus, qui tres magos orientales, sanctosque reges Gasparum, Melchiorem, et Balthazarum, ut recens natum in Bethlehem Filium tuum inviserent, et honorarent, mirabiliter illustrasti: tribue quæsumus, ut eorum exemplo et intercessione adiuti, veraque fide in huius mundi tenebris illuminati, te lumen æternum agnoscamus, atque inter prospera et adversa tute gradiamur, donec ad te, qui lucem habitas inaccessibilem, remotis impedimentis omnibus, expedite perveniamus. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.


V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

V. Et fidelium animæ per misericordiam Dei, requiescant in pace.

R. Amen.

Colaboración: Rodolfo Vargas Rubio