Herramientas personales
En la EC encontrarás artículos autorizados
sobre la fe católica
Sábado, 23 de noviembre de 2024

Diferencia entre revisiones de «Exercitium pro tempore quadragesimali»

De Enciclopedia Católica

Saltar a: navegación, buscar
(Página creada con «Homo?, humus ! Fama?, fumus ! Finis?, cinis ! PREX MANASSE, REGIS IUDÆ Domine Deus omnipotens patrum nostrorum Abraham et Isaac et Iacob et semini eorum iusto; Domine...»)
(Sin diferencias)

Revisión de 15:44 28 feb 2023

Homo?, humus !

Fama?, fumus !

Finis?, cinis !

PREX MANASSE, REGIS IUDÆ

Domine Deus omnipotens patrum nostrorum Abraham et Isaac et Iacob et semini eorum iusto; Domine, qui fecisti cælum et terram cum omni ornatu eorum; qui signasti mare verbo præcepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti eam terribili et laudabili nomine tuo; quem omnia pavent et tremunt a vultu virtutis tuæ, quia importabilis est magnificentia gloriæ tuæ et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuæ; inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuæ, quoniam Tu es Dominus altissimus super omnem terram, benignus, longanimis, et multum misericors et pænitens super malitias hominum. Tu, autem, Domine, secundum bonitatem tuam promisisti pænitentiam et remissionem iis qui peccaverunt tibi; et multitudine miserationum tuarum decrevisti pænitentiam peccatoribus in salutem. Et, tu, igitur, Domine, Deus iustorum, non posuisti pænitentiam iustis Abraham et Isaac et Iacob his qui tibi non peccaverunt, sed posuisti pænitentiam propter me peccatorem. Quoniam peccavi super numerum arenæ maris, multiplicatæ sunt iniquitates meæ, Domine, multiplicatæ sunt iniquitates meæ ! Et non sum dignus intueri et aspicere altitudinem cæli præ multitudine iniquitatum mearum. Incurvatus sum multo vinculo ferro, ut non possim attollere caput meum et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci statuens abominationes et multiplicans offensiones. Et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem Domine. Peccavi, Domine, peccavi, et iniquitatem meam agnosco. Quare peto rogans te, Domine, remitte mihi, remitte mihi ! Ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in æternum iratus reserves mala mihi neque damnes me in infima terræ loca. Quia tu es, Deus, Deus inquam pænitentium, et in me ostendes omnem bonitatem tuam! Quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam, et laudabo te semper omnibus diebus vitæ meæ. Quoniam te laudat omnis virtus cælorum et tibi est gloria in sæcula sæculorum. Amen. LITANIÆ PRO TEMPORE QUADRAGESIMÆ (ad usum privatum) Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater sancte, audi nos. Pater iuste, exaudi nos. Pater de cælis, Deus, miserere nobis. Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis. Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis. Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis. Deus, qui non vis mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat, miserere nobis. Qui Moysi quadraginta diebus ieiunanti, legem in monte dedisti, miserere nobis. Qui precibus Moysis ieiunantis, populi peccata dimisisti, miserere nobis. Qui Iudith in cilicio, et cinere coram te prostratam exaudisti et confortasti, miserere nobis. Qui Annæ in ieiuniis et obsecrationibus perseveranti, teipsum in templo manifestasti, miserere nobis. Qui Davidis confitentis, et in cilicio pænitentis peccatum transtulisti, miserere nobis. Qui Ezechiam cum populo in sacco, cinere, et ieiunio invocantem, ab exercitu Assyriorum liberasti, miserere nobis. Qui Danielem ieiunantem in lacu leonum custodisti, miserere nobis. Qui Ionam ex ventre cetis ad te clamantem salvasti, miserere nobis. Qui Ninivitis ieiunantibus et ad te clamantibus pepercisti, miserere nobis. Qui Ninivitas in sacco, cinere, et cilicio pænitentes, a subversione urbis liberasti, miserere nobis. Qui Esther ieiunantem in oculis Regis gratiam invenire fecisti, miserere nobis. Qui Mardochæum, in sacco et cinere, te invocantem, a patibulo liberasti, miserere nobis. Qui Machabæis ieiunantibus in sacco et cinere ad te clamantibus auxilio fuisti, miserere nobis. Qui Sacerdotes in ciliciis pro populo deprecantes et sacrificia offerentes exaudisti, miserere nobis. Qui Prophetis ieiunantibus et se affligentibus mysteria multa patefecisti, miserere nobis. Qui quadraginta diebus et quadraginta noctibus in deserto ieiunasti, miserere nobis. Qui Matthæum in telonio sedentem, tua gratia prævenisti, miserere nobis. Qui publicanum pectus percutientem, iustificatum abire fecisti, miserere nobis. Qui filium prodigum ad te revertentem paterne suscepisti, miserere nobis. Qui mulieri Samaritanæ fontem aquæ vivæ manare fecisti, miserere nobis. Qui publicanos et peccatores recepisti et cum eis manducasti, miserere nobis. Qui Zachæum, suas iniquitates confitentem et de eis pænitentiam facientem inter discipulos numerasti, miserere nobis. Qui Mariæ Magdalenæ multum diligenti, peccata multa dimisisti, miserere nobis. Qui Petrum ter te negantem, benigne respexisti, miserere nobis. Qui etiam Iscarioti, si pænitentiam fecisset, peperceris, miserere nobis. Qui latronem pænitentem in paradisum suscepisti, miserere nobis. Qui per Apostolos tuos quadragesimale ieiunium instituisti, miserere nobis. Qui Paulum triduo ieiunantem et orantem illuminasti, miserere nobis. Qui dissimulas peccata hominum propter pænitentiam, miserere nobis. Qui elegisti nos et excoxisti in camino humiliationis, miserere nobis. Qui quasi aurum in fornace probas electos tuos, miserere nobis. Qui das locum et tempus pænitentiæ in peccatis, miserere nobis. Qui flagellas omnem filium, quem recipis et diligis, miserere nobis. Qui non vis aliquos perire, sed omnes ad pænitentiam reverti, miserere nobis. Qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nostra, miserere nobis. Qui pro aversione furoris tui nos plangere, ciliciis accingere et cinere conspergere iussisti, miserere nobis. Qui omnium in ieiunio, fletu, et planctu se ad te convertentium misereris, miserere nobis. Qui post pænitentiam omnium peccatorum nostrorum non recordaris amplius, miserere nobis. Deus misericors et præstabilis super malitia, miserere nobis. Propitius esto, parce nobis, Domine. Propitius esto, exaudi nos, Domine. Ab omni malo, libera nos, Domine. Ab omni peccato, libera nos, Domine. Ab omni periculo mentis et corporis, libera nos, Domine. Ab omni malitia et indignatione, libera nos, Domine. Ab omni crapula et comissatione, libera nos, Domine. Ab omni impudicitia et turpitudine, libera nos, Domine. Ab ira, rixa, et omni contentione, libera nos, Domine. Ab omni negligentia et socordia, libera nos, Domine. Ab omni impænitentia et duritia cordis, libera nos, Domine. A subitanea et improvisa mala morte, libera nos, Domine. A damnatione perpetua, libera nos, Domine. Per baptismum et sanctum ieiunium tuum, libera nos, Domine. Per trinam tentationem tuam, libera nos, Domine. Per sitim et esuriem tuam, libera nos, Domine. Per labores et dolores tuos, libera nos, Domine. Per trinam contra te prolatam mortis sententiam, libera nos, Domine. Per tremendum et cruentum in cruce sacrificium tuum, libera nos, Domine. In die iræ calamitatis, libera nos, Domine. Peccatores, te rogamus audi nos. Ut nobis indulgeas et parcas, te rogamus audi nos. Ut ad veram pænitentiam nos perducere digneris, te rogamus audi nos. Ut dignos pænitentiæ fructus facere possimus, te rogamus audi nos. Ut peccata nostra digne flere et gratiam tuam consequi mereamur, te rogamus audi nos. Ut Ecclesiam tuam hoc sacro ieiunio purificare et ab omni nequitia liberare digneris, te rogamus audi nos. Ut corpora nostra hostiam viventem sanctam tibique placentem semper exhibeamus, te rogamus audi nos. Ut indulgentiam et remissionem omnium peccatorum nostrorum nobis tribuere digneris, te rogamus audi nos. Ut per tribulationes huius temporis ad futuram gloriam nos introire concedas, te rogamus audi nos. Ut nos exaudire digneris, te rogamus audi nos. Fili Dei, te rogamus audi nos. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos, Domine. Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Christe, audi nos. Christe, exaudi nos. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster (secreto usque ad...) V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a malo. V. Inter vestibulum et altare plorabunt Sacerdotes ministri Domini. R. Parce Domine, parce populo tuo. V. Domine non secundum peccata nostra facias nobis. R. Neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis. V. Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum. R. Neque vindictam sumas de peccatis nostris. V. Adiuva nos, Deus, salutaris noster. R. Et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos. V. Propitius esto, Domine, peccatis nostris. R. Propter nomen sanctum tuum. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. (V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.) Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, parce pænitentibus, propitiare supplicantibus, et largire nobis beneficia misericordiæ tuæ, ut hæc ieiunia sint omnibus nomen tuum invocantibus, et ante conspectum clementiæ tuæ facinora sua deplorantibus, remedium mentis et corporis, ut quicumque te pro remissione peccatorum suorum invocaverint, corporis et animæ sanitatem percipiant, et præmia tibi fideliter servientibus promissa, in æterna beatitudine consequantur. Deus, qui hominem mirabiliter creasti, et mirabilius redemisti, da nobis contra oblectamenta peccati, mentis ratione persistere, et maiestati tuæ sincero corde servire. Preces populi tui, quæsumus, Domine, clementer exaudi, ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. Familiam tuam, quæsumus, Domine, continua pietate custodi, ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. Deus qui non mortem, sed pænitentiam desideras peccatorum, fragilitatem conditionis humanæ benignissime respice et conatus nostros benigna pietate prosequere, ut per magnam misericordiam tuam peccatorum nostrorum veniam; in tuo servitio constantiam; et tandem præmia perseverantibus promissa, feliciter consequamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam,

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.

R. Deo gratias.

V. Et fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.

R. Amen.

Benedictione perpetua, bene✠dicat nos Pater æternus. Amen.